MONAOEDA

MONAOEDA
MONAOEDA
insul. Albionis, seu Britanniae inter illam et Hiberniam, media fere inter Monam ad Meridiem, et Gallovidiam regni Scotiae ad Boream, Monapia Plin. l. 4. c. 16. Menavia Bedae. Eubonia Gildae, Man Anglis, et Menaw Britanice dicitur, Baudrando Insula est maris Hibernici a Septentrione in Meridiem extensa, 34. mill. pass. lata verô 12. Ibi parochiae 17. oppida 4. nempe Russin ad Austrum, Duglas ad Ortum, Peel ad Occasum, et Balacuri, ubi Episcopalis sub Archiepiscopo Eboracensi sedes. Alias Reges habuit proprios, nunc Comes Derbiensis, Insulae huius Regulus est, sub Rege Angliae tamen. The yle of Man Angl. Maning incolis, et l'Isle de Man Gallis. Vide quoque Camdenum.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем сделать НИР

Look at other dictionaries:

  • MONA — I. MONA apud Saxones, teste Bedâ l. de temp. rat. c. 13. Lu nam significat: Mon Germanis superiorib. aliis Man, non a Dorico Μάνη pro Luna, sed a Mon, vel Man, veterrimo ipsorum Rege et Deo patrio, quem Tacitus in German. c. 2. meminit, et illi… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”